monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 11
Certe si aliquis vestrum cum suo adversario causam dicturus in meo iudicio die crastino esset exhibendus, totam fortasse noctem insomnem duceret, quid sibi dici posset, quid obiectionibus responderet, secum sollicita et aestuante mente versaret, ne me inveniret asperum vehementer metueret, ne apud me appareret noxius formidaret. Et quis ego? aut quid ego? nimirum non longe post futurus post hominem vermis, atque post vermem pulvis. Si ergo tanta cura pertimescitur iudicium pulveris, qua intentione cogitandum est, qua formidine praevidendum tantae iudicium maiestatis?